- FLAMINES
- FLAMINESSacerdotesapud Romanos quorum singuli ab eo Deo, cui sacra faciebant, cognominabantur. Horum tres Numa instituit, Iovi unum, quem insigni veste, et curuli regiâ sellâ adornavit: dein Marti alterum, tertium Quirino. Unde Flamen dialis, Martialis et Quirinalis, liv. l. 1. c. 20. et dion. Halic. l. 1. Quibus processu temporis 12. alii additi, et sic ad 15. numerum Flamines aucti sunt, hoc tamen discrimine, ut tres priores ex Patriciis crearentur, et maiois essent dignationis, hinc Flamines maiores dicti: reliquis, qui minores appellabantur, ex plebeiis legi solitis, teste Festo. Inter omnes autem maxima erat dignitas Flaminis Dialis, cuius solius pileus dicebatur Albogalerus, fiebatqueve ex hostia alba Iovi caesa; quae Idulis nomen habebat, Scalig. Coniectaneis in Varron. Minimi habebatur Pomonalis. Atqueve hi Flamines omnes, nomine licet convenirent, collegae tamen non erant, nequeve eorum quoddam Collegium vocabatur. Siquidem Flamen unius Dei Sacerdos erat, habebatqueve sua quisque sacra, quae per se quisque curaret quaequeve ad alios nihil omnino pertinebant, ut cic. docet de Legg. l. 2. ubi, den maioribus potissimum loquens, tametsi non essent pontifices, ita tamen in collegium Pontificum eos inscriptos esse ait, ut si quando de re aliqua apud Pontifices ageretur, ipsi una Iudices sederent. Vide quoqueve eum Orat. pro domo. Creabantur autem a populo comitiis Curiatis, a. Gell. l. 15 c. 27. Inaugurabantur dein a Pontifice M. quod cum fleret, capti ducebantur a Patribus, velut ab hostibus, ideoqueve Flamines capti dicebantur, eodem teste l. 1. c. 12. Erant autem Pontifici omnes subiecti, qua de re memorabilem historiam narrat Liv. l. 31. c. 50. Quare Flamini Diali antiquitus nec Magistratum petete nec capere permissum erat. Erat vero Flaminum sacerdotium ita perpetuum, ut tamen ob certas quasdam causas etiam sacerdotio posent privari, dicebanturqueve tum Flaminio abire. Sic P. Cloelius Siculus, M. corn. Cethegus et C. Clodius, propter exta parum curiose aris admota, Sacerdotium deponene coacti sunt: sulpitio quoqueve inter sacrificandum apex a capite prolapsus, eidem sacerdotium abstulit. Eorum pileus, vel potius velamentum, inquit Ios. Scalig loco praefato, vocabatur Flammeum, unde illis nomen. Porro desinebat in conum, qui Apex dictus: Erat autem apex pileus subtilis e pellibus ovilis densus, Athen. teste, i. e. non corum nudum, verum cum sua lana, alias Galerum quoqueve appellatus, docente Apuleio on Apolog sed Sacerdotum commune hoc capitis tegmen, utex C. Iulii Caesartis, Cn. Domitii, et aliorum nummis apparet, cuius summum fastigium Festus Tutulum nominavit. De pileo vero Flaminis Varro tradit, proprie Albogalerum appellatum, quod tamen soli Flamini Diali alii ascribunt. Praeterea Flaminum pileo, verba sunt festi, adfigebaturapex virgula oleagina. Sed et diserimen erat in ipsa gestatione: Flamen enim, referente Appian. Civil. l. 1. solus apicem semper fert, cum reliqui Sacerdotes tantum in ipsis sacris: quod tamen ipsum Diali folum Flamini quoqueve vindicant, ex lege: SINE. APICE. SUB. DEIVO. ESSE. NEC. FAS. ESTO. IN. TECTO. UTEI. LUBET. LICETO. Morituro tamen necessarium fuit illum deponere, ne insigne Sacerdotin inter feralia esset, observante praefato Appiano. Eum itaqueve pileum Flamines amentis, qui offendices dicebantur, sub mentum addusctis, religabant: um ne excideret capite, tum ut pone pendere pro libitu posset, ac regeri. Hunc cum peraestum ferre nimis molestum esset, filo tantum capita religare coepêrunt laneo: nudis enim penitus capitibus illos incedere religio erat. Interim festis diebus filo deposito, pileum resumpsêre. Vocavêre autem filum hoc Apiculum: quemadmodum virgula ex feliciarbore addita, (quâ abes terrei, ne exta abriperent, ait saepe iam memoratus Festus) in Flaminibus Stroppus dicebatur, Inarculum in Flaminicis, de quibus infra. Plura de Flaminibus vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 15. et 16. Scalig. Annot. in Festum, Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 1. c. 12. etc. de Flamine Diali in specie supra, in voce Dialis. De pileo horum Sacerdotum, apud Phil. Ruben. Elcctor. l. 2. c. 25. et Anselm. Solerium de Pieleo s. 11. De saena, Flammum veste, a Flaminica texi solita, apud Octav. Ferrat. de Re Vest. l. 2. c. 13. XV. Flaminum nomina. Carmentalis, qui Carmentae sacra curabat; minor fuit, et plebeius. Eius meminit Cic. in Bruto. Dialis, qui Iovi sacra faciebat, ex maioribus fuit, reliquorum omnium nobilissimus. Falacer, Divo Patri Falacri institutus est, teste Varrone. Floralis, Deae Florae sacris praeerat. Furinalis, Deae Furinae sacerdos fuit. Lavinalis, et Lucullatis, in quibusdam Epigrammatibus, apud Onuphr. Panvin. memorantur. Laurentialis, Accae Laurentiae curavit sacra. Martialis, Diali dignitate proximus, maior fuit et ex Patriciis creatus, Marti sacra fecit. Palatualis, ei Deae, incuius tutela Palatium erat, insticutus fuit. Pomonalis, Pomonae sacra fecit, omniumqueve vilissimus habitus est. Quirinalis, Fiamen maior, et Patricii generis, a Numa in romuli honorem est instirutus. Virbialis, qui Deo Virbio, i. e. Hippolyto, consecratus fuit. Volcanalis, Volcano institutus est. Volturnalis, Voltumo vel Deo vel Flamini dicatus est. Praeter hos, aliorum Flaminum in Scriptoribus lapodum et epigrammatibus vetustioribus mentio fit, qui viz. Impp. Augustis vitâ defunctis, et inter Divos relatis fuêre instituti, iisqueve sacra peregêrunt: quorum tot fuêrunt quod Impp. a romanis consecrati sunt. Horum nomina, et quae ad illos spectant, summo studio ac diligentiâ persecutum videsis Onuplir. Panvin. Conun. Reip. Rom. 1. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.